Liber Paralipomenon Primus*

Caput 27: Versus 28

Oliveta et ficeta, quae erant in campestribus,etc. In his olivae et ficus sunt, et significant coetus sanctorum, qui misericordiae oleum habent in pectore, et mansuetudinis dulcedinem in mortalitate. Quae virtutes in campestribus, quae in propatulo et praesto sunt omnibus, nec acceptionem personarum, sed bonae voluntatis rectitudinem quaerunt auditoribus suis.Balanam Gederites.Balanam, qui interpretatur habens gratiam, super oliveta et ficeta constituitur. Ex Dei enim gratia datur bonorum operum ubertas. Joas vero, qui interpretatur sperans vel Domini robur, apothecas olei custodit, quia nemo pervenit ad praemium nisi qui per robur mentis fiducia spei tendit ad coeleste regnum.
(* Traductions européennes)